ch. 2
Alc.2.1
Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius
fuisse dicitur), eruditus a Socrate. socerum habuit
Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona
eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna tribuerat.
Alc.2.2
ineunte adulescentia amatus
est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de
quo mentionem facit Plato in symposio. namque eum
induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate
neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit.
Alc.2.3
posteaquam robustior est factus, non minus
multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est
odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus,
nisi maiora potiora haberemus.